Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 1.9.6 | Cic. Fam. 1.9.8 (English) | >>Cic. Fam. 1.9.11 |
1.9.7
ego sedente Cn . Pompeio , cum , ut laudaret P . Sestium , introisset in urbem dixissetque testis Vatinius me fortuna et felicitate C . Caesaris commotum illi amicum esse coepisse , dixi me M . Bibuli fortunam , quam ille adflictam putaret , omnium triumphis victoriisque anteferre , dixique eodem teste alio loco eosdem esse , qui Bibulum exire domo prohibuissent et qui me coegissent ; tota vero interrogatio mea nihil habuit nisi reprehensionem illius tribunatus . in quo omnia dicta sunt libertate animoque maximo de vi , de auspiciis , de donatione regnorum , neque
vero hac in causa modo , sed constanter saepe in senatu .
1.9.8
quin etiam Marcellino et Philippo consulibus Nonis Aprilibus mihi est senatus adsensus , ut de agro Campano frequenti senatu Idibus Maiis referretur . num potui magis in arcem illius causae invadere aut magis oblivisci temporum meorum , meminisse actionum ? hac a me sententia dicta magnus animorum motus est factus cum eorum , quorum oportuit , tum illorum etiam , quorum numquam putaram .
1.9.9
nam hoc senatus consulto in meam sententiam facto Pompeius cum mihi nihil ostendisset se esse offensum , in Sardiniam et in Africam profectus est eoque itinere Lucam ad Caesarem venit . ibi multa de mea sententia questus est Caesar , quippe qui etiam Ravennae Crassum ante vidisset ab eoque in me esset incensus . sane moleste Pompeium id ferre constabat ; quod ego cum audissem ex aliis , maxime ex meo fratre cognovi . quem cum in Sardinia Pompeius paucis post diebus quam Luca discesserat convenisset , 'te ,' inquit , 'ipsum cupio ; nihil opportunius potuit accidere . Nisi cum Marco fratre diligenter egeris , dependendum tibi est , quod mihi pro illo spopondisti .' quid multa ? questus est graviter ; sua merita commemoravit quid egisset saepissime de actis Caesaris cum ipso meo fratre quidque sibi is de me recepisset , in memoriam redegit seque , quae de mea salute egisset , voluntate Caesaris egisse ipsum meum fratrem testatus est . cuius causam dignitatemque mihi ut commendaret , rogavit ut eam ne oppugnarem , si nollem aut non possem tueri .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 1.9.6 | Cic. Fam. 1.9.8 (English) | >>Cic. Fam. 1.9.11 |